- QUADRATARII
- QUADRATARIIGraecis Λιθοθῆκται, ut est in leg. 1. Cod. de excus. Artisic. Lapicidae sunt, qui istiusmodi saxa caedunt, ut pares evadant anguli, licet non paria sint latera, ait Philander. Praesertim vero sic dicti videntur, qui lapillis quadratis et variae commissurae pavimenta sternunt; a Musivariis distincti, qui parietes hôc modô exornabant, Sic enim musaeum et quadratarium opus distinguit Leo Ostiensis, l. 3. c. 27. Legatos praeterea Constantinopolim ad conducendos Muaei et Quadrat arii operis peritos artisices mittit: ut alii absidam et arcum atque vestibulum maioris Ecclesiae Musivô componerent, alii Ecclesiaetotius pavimentum lapideum pulchrâ varietate consternerent. Quam vero periti ipsi artifices fuerint, ex opere ipsorum facile eonici potest: cum et in musivo animatas fere effigies et virentia quaeque te putes aspicere et in marmoribus omnigeni coler is ftores pulchrâ varietate vernare videantur etc. Vide quoque Paulum Silentiarium, in Descr. S. Sophiae, part. 2. v. 230. et seqq. et supra passim, inprimis ubi de Lithostroto, Musivo Tessellato opere et Pavimentis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.